Epistula ad Ephesos 4:5-6 dicit, "Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis." Fides Christiana cognovit alias fides esse, sed non cognovit ullam aliam fidem esse veram. Veritas non est conceptum, sed homo, atque ille est vir Iesus, qui dixit, "Ego sum veritas." Per hanc veritatem, quae est sola veritas, scimus neminem ad Patrem ire nisi per Iesum. Qua de causa, nulla fides nisi fides Christiana vera esse potest.
Illa verba scribens inveni argumentum alium Iesum esse Deum. Animadverte Iesum non dixisse in Euangelio Secundum Ioannem 14:6, "Nemo it ad Patrem, nisi per me," sed "Nemo venit ad Patrem, nisi per me." Utimur verbo "ire" ubi loquimur de movendo ad locum in quo non sumus, sed utimur verbo "venire" ubi loquimur de movendo ad locum in quo sumus. Iesus dixit "venit" quod ille est iam cum Patre. Dum fuit in terra, erat tamen Deus.
cara memperbesar penis dengan alami
10 years ago
No comments:
Post a Comment
Responsa omnia scribenda sunt Latine et definienda sunt de rebus Ecclesiae theologiaeque. Responsa impropria delebuntur. All comments must be written in Latin and must be about matters of the Church and theology. Inappropriate responses will be deleted.