Ubi Legere et Cogitare Et Scribere de Ecclesia Potes

Tuesday, July 13, 2010

Fides Amissa

Totam fidem meo in labore amisi. Ego sum magister et docere amo, sed ex imo corde et toto cum animo meo odi professionem docendi. Alii magistri ducesque in docendo et scribunt et dicunt de eis de quibus non curem si ferro me interficere mineris.

Quam desidero docere et ducere in ludo Classico Christianoque!

Hoc autumno viginti annos docuero, atque docere amo magis quam ubi incepi. Desidero tamen et cupio docere in alio ludo, in ludo Christiano in quo discipuli veritatem plenam discant.

Sancte Augustini, tu ab docendo in ludis non Christianis ambulavisti ubi veritatem intellexisti et accepisti. Ora pro me, frater magister, ut sciam quomodo idem agere.