Ubi Legere et Cogitare Et Scribere de Ecclesia Potes

Saturday, December 24, 2011

Amor Ingentissimus Domini

Opprimor amore ineffabili ingentissimoque Domini nostri. Constituit omnia in creatione ut locum haberemus in quo ei obviam fieremus. Amor eius est tantus ut stellas et soles et orbes in caelo et atomas et partes minores atomis fecerimus. Qua fecimus ut nobis amorem demonstraret, et tum factus est homo. Constituit omnem partem totius creationis soli rationi, ut locum haberemus in quo ei obviam fieremus. Certe, haec cogitatio est mihi nimis magna. Genua mea sunt invalida. Corpus meum relaxat et cor meum aperit veritati de qua loqui non possum.

Gloria in excelsis Deo!

Wednesday, December 21, 2011

Latina, Lingua Ecclesiae

Multos menses abhinc scripsi in hoc codicillo, et me paenitet non plus me scripsisse. Hodie legi de collegio in quo Latina viva a disciples studetur. Qua de causa, in hoc codicllo iterum scribere constitui. Sicut quidam dixit, Latina est lingua Ecclesiae, ergo est lingua nostra, lingua Christianorum. Traditio nostra nobis in memoria tenenda est. Ecclesia et Christiani in dies e foro publico expelluntur, et omnia quae nos qui sumus faciunt nobis in animo tenenda sunt.

Hoc codicillum incepi quod Latine et cogitare et scribere melius volui. Quam ob rem, plus scribere spero proximo in anno.