In libro The Early Papacy to the Synod of Chalcedon in 451, Adrian Fortescue scribit:
Differentia gravissima inter Papam et fratres Catholicos...est pietas gravis quam fert ante Dominum suum, ut sollemnem fidem immotam obtineat, ut dispensatione de qua sibi ratio severa dicenda est fideliter fungatur, ut exemplum bonum fratribus episcopis proponat. Hanc propter pietatem, meret misericordiam nostrum in quibus Deus non onus tam grave imposuit; requirit preces fratrum suorum magis quam aliquis in terra. (p. 28)
Pater omnipotens, Papam nostrum Benedictum XVI, benedicas. Tibi gratias agimus quod nobis Papam tam humilem, tam mitem, tam acutum et intellegentem et fortem dedisti. Regnat sapienter in veritate inter tenebras multas aetatis praesentis et ducantur multi per eum ad illum qui est Veritas, Iesum Christum, Dominum nostrum. Benedicas omnes episcopos, pontifices, et fratres sororesque in Christo per orbem terrarum, ut stemus in veritate et laboremus pro veritate atque ne cedamus errori. Oramus in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
cara memperbesar penis dengan alami
10 years ago
No comments:
Post a Comment
Responsa omnia scribenda sunt Latine et definienda sunt de rebus Ecclesiae theologiaeque. Responsa impropria delebuntur. All comments must be written in Latin and must be about matters of the Church and theology. Inappropriate responses will be deleted.