Ubi Legere et Cogitare Et Scribere de Ecclesia Potes

Thursday, March 25, 2010

Ora Pro Papa



Pastor noster oppugnatur, et nobis per preces defendendus est. Ora cotidie hanc precem:


V. Oremus pro Pontifice nostro N.
R. Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum eius. [Ps 40:3]
R. May the Lord preserve him, and give him life, and make him blessed upon the earth, and deliver him not up to the will of his enemies. [Ps 40:3]
Pater Noster, Ave Maria.
Deus, omnium fidelium pastor et rector, famulum tuum N., quem pastorem Ecclesiae tuae praeesse voluisti, propitius respice: da ei, quaesumus, verbo et exemplo, quibus praeest, proficere: ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniat sempiternam. Per Christum, Dominum nostrum. Amen.*



*Latin from "Preces Ante et Post Missam", Ratisbon, 1955.

Monday, March 15, 2010

Ars Orandi

Amica mea mihi de codicillo "Ars Orandi" recente scripsit. Est codicillum pulcherrimum et unum quod tibi visitandum est. Volui, tamen, pauca de arte orandi scribere. Omnia quae homines agunt simplicia esse possunt et sine forma. Multis id quod sine forma est sanctius, quasi tanto aut Spartanius aut Stoicius, quanto Christianius. Legimus, tamen, in libro primo Genesis, "Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas. Dixitque Deus : Fiat lux. Et facta est lux. Et vidit Deus lucem quod esset bona : et divisit lucem a tenebris." (Gen. 1:2-4)

Forma non est contra Deum, quod Deus forma fecit et creaturae suae formam dedit. Et non est forma sine arte, quod forma arte facienda est.

Sicut pueri picturas parentibus facere cupiunt, ita cupiditas naturalis Deum adorare omni arte. Cor inundans amore Deo orat picturis, verbis, musica, et omnibus quae ad Dominum offerre potest.

Friday, February 26, 2010

Participiones Graecae et Dogma Conceptionis Immaculatae

Taylor Marshall suo in codicillo scripsit de quattuor dogmatibus Mariae, et didici multum ab eo quod dixit de Conceptione Immaculata. Marshall scripsit verbum usum in Luc. 1:28 Mariam describens esse κεχαριτωμένη, participionem passivam perfectam. In Vulgata participio Graeca transfertur "gratia plena." Graeca illa, autem, clare demonstrat Mariam iam factam plenam gratia ante angelus ei apparuit. Participio perfecta id quod iam perfectum indicat. Qua de causa hoc est argumentum firmum pro dogmate Conceptionis Immaculatae.

Monday, February 22, 2010

Una Fides

Epistula ad Ephesos 4:5-6 dicit, "Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis." Fides Christiana cognovit alias fides esse, sed non cognovit ullam aliam fidem esse veram. Veritas non est conceptum, sed homo, atque ille est vir Iesus, qui dixit, "Ego sum veritas." Per hanc veritatem, quae est sola veritas, scimus neminem ad Patrem ire nisi per Iesum. Qua de causa, nulla fides nisi fides Christiana vera esse potest.

Illa verba scribens inveni argumentum alium Iesum esse Deum. Animadverte Iesum non dixisse in Euangelio Secundum Ioannem 14:6, "Nemo it ad Patrem, nisi per me," sed "Nemo venit ad Patrem, nisi per me." Utimur verbo "ire" ubi loquimur de movendo ad locum in quo non sumus, sed utimur verbo "venire" ubi loquimur de movendo ad locum in quo sumus. Iesus dixit "venit" quod ille est iam cum Patre. Dum fuit in terra, erat tamen Deus.

Thursday, February 18, 2010

Claves Petri

In Evangelio Secundo Matthaeum 16:18-19, Iesus Petro claves regni caelorum dedit, dicens "super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam." Potestas quam Petro dedit qua ligare et solvere posset Petro soli data est. Nullo modo intellegi potest Iesum omnibus Christianis hanc potestatem dedisse. Quidam homines, praecipue charismatici, credunt omnes Christianos hanc potestatem habere possunt. Tales saepe orant ut daemones ligent. Si Iesus omnibus hanc potestatem dedissent, calamitas in regno caeolorum regnaret, aliis alia ligantibus et aliis eadem solventibus. Deus, tamen, est deus ordinis atque clarum est Iesum hanc potestatem uni homini dedisse.

Friday, February 12, 2010

Matrimonium Validum?

Hodie mirabar utrum matrimonium meum esset validum si Ecclesiam Catholicam intrarem sine uxore mea. Sive casu sive consilio Dei situm Catholic Answers visitavi. Quaestio quae erat in pagina prima rogavit, "Eritne matrimonium meum validum ubi Eucharistum recipio?" Non dubitavi, sed celeriter responsum legi et placebar legendo tale matrimonium esset validum.

Deusne me illum ad situm duxit? Utrum me duceret aut non, nomini Eius gloriam do et Illi gratias plurimas ago.

Thursday, February 11, 2010

Missa Pro Aegris

Ego cum uxore Missam Pro Aegris in televisione spectabam et dixi Papam Benedictum XVI esse virum intelligentissimum. Tum rogavi uxorem meam utrum illa mecum fidem Catholicam consideret, sed illa negavit. Dixit se esse contentam in ecclesia ubi adoramus et in loco in itinere fidei.

Mater Maria, ora pro me et familia mea. Non possum movere ad Ecclesiam Catholicam sine familia mea. Non possum movere et non movebo. Non possum familiam scindere.

Desidero, tamen, et cupio et volo redire domum et reconciliari cum Ecclesia Romae, et desidero e corde imo, ex anima ima, in pontificatu Patris Sancti Papae Benedicti XVI. Amo eum et spectare et audire, nam ille est vir tam pacificus, tam intellegens et est dux mirabilis.

Deus, adiuva me! Quid agam?