Ubi Legere et Cogitare Et Scribere de Ecclesia Potes

Sunday, October 17, 2010

Lacrimo pro Iustitia

Domine, fleo lacrimas calidas pro iustitia. In patria nostra te reicimus et habemus nullum locum pro docendo tuo. In Euangelio Lucae 18:8, promittis credentibus iustitiam celerem. Domine, Pater, fac ut ludum novum aedificemus in quo discipuli de te et mundo quem creavit discant. Exclamo ad te e cordis mei profundis.

Tuesday, July 13, 2010

Fides Amissa

Totam fidem meo in labore amisi. Ego sum magister et docere amo, sed ex imo corde et toto cum animo meo odi professionem docendi. Alii magistri ducesque in docendo et scribunt et dicunt de eis de quibus non curem si ferro me interficere mineris.

Quam desidero docere et ducere in ludo Classico Christianoque!

Hoc autumno viginti annos docuero, atque docere amo magis quam ubi incepi. Desidero tamen et cupio docere in alio ludo, in ludo Christiano in quo discipuli veritatem plenam discant.

Sancte Augustini, tu ab docendo in ludis non Christianis ambulavisti ubi veritatem intellexisti et accepisti. Ora pro me, frater magister, ut sciam quomodo idem agere.

Thursday, May 13, 2010

Nova Carmina Latina

Ephemeris nova recente edita est, nomine Vates: The Journal of New Latin Poetry, in qua quinque haicua habeo. Haec ephemeris carmina multa generum variorum continet et nonnulla capitula Latinis de carminibus et scribendo carmine. Spero scribere plura et hortor alios ut carmina Latina scribere conentur.

Wednesday, April 21, 2010

Inferno

Recente Inferno, translatum ab Anthony Esolen, e scrinio meo sustuli et legere coepi. Haec editio est pulchra et acris et vere loquitur. Hac magisquam ea quae translatum a John Ciardi fruor. Considera hos versus:

Midway upon the journey of our life
I found myself in a dark wilderness,
for I had wandered from the straight and true. (Canto I.1-3)

How I had entered, I can't bring tomind,
I was so full of sleep just at that point
when I first left the way of truth behind. (Canto I.10-12)

Haec verba me vere describunt, nam ego etiam in tenebris ambulo, petens veritatem de ecclesia Christi. Nescio, somnii plenus, quomodo huc advenerim, sed hic sum et solacium invenio in his verbis:

It is so bitter, death is hardly more --
but to reveal the good that came to me,
I shall relate the other things I saw. (Canto I.7-9)

Ei mihi! Quam spero bonum me exspectare ad itineris mei terminum!

Tum Esolen scribit:

And as a man who unwills what he wills,
changing his plan for every little thought,
till he withdraws from any kind of start,

So did I turn my mind on that dark verge,
for thinking ate away the enterprise
so prompt in the beginning to set forth. (Canto II.37-42)

Nonne hi versus revocant Augustinum in Confessionibus in parte in qua scribit de luctando animae suae? Scribit:

Nam non solum ire verum etiam pervenire illuc nihil erat aliud quam velle ire, sed velle fortiter et integre, non semisauciam hac atque hac versare et iactare voluntatem parte adsurgente cum alia parte cadente luctantem. (Confessiones 8.8.19)

Et dum cum Vergilio et Dante ambulo per circulos Inferni, gaudeo in corde meo terrores bonos aequosque invenire. Bonum est mihi timere, nam timor Domini principium sapientiæ. (Proverbia I.7)

*****************
P.S. Salve, Gabriella! Ad hunc codicillum magno cum gaudio accipio!

Wednesday, April 7, 2010

Domine, Adiuva Me

Domine, Deus meus, te me suaviter vocantem audio, te me leniter trahentem sentio, te me ducentem video omnibus in partibus vitae meae. Ubique signa invenio. Spiritus tuus me circumdat et te fugere non possum. Animus meus, tamen, est inquietus, quod quorsum vertere non scio. Sancta Ecclesia Mater me vocat, sed non ecclesiam nostram relinquere non posse videor. Deus meus, me non relinquas, sed me ferociter persequaris.

Thursday, March 25, 2010

Ora Pro Papa



Pastor noster oppugnatur, et nobis per preces defendendus est. Ora cotidie hanc precem:


V. Oremus pro Pontifice nostro N.
R. Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum eius. [Ps 40:3]
R. May the Lord preserve him, and give him life, and make him blessed upon the earth, and deliver him not up to the will of his enemies. [Ps 40:3]
Pater Noster, Ave Maria.
Deus, omnium fidelium pastor et rector, famulum tuum N., quem pastorem Ecclesiae tuae praeesse voluisti, propitius respice: da ei, quaesumus, verbo et exemplo, quibus praeest, proficere: ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniat sempiternam. Per Christum, Dominum nostrum. Amen.*



*Latin from "Preces Ante et Post Missam", Ratisbon, 1955.

Monday, March 15, 2010

Ars Orandi

Amica mea mihi de codicillo "Ars Orandi" recente scripsit. Est codicillum pulcherrimum et unum quod tibi visitandum est. Volui, tamen, pauca de arte orandi scribere. Omnia quae homines agunt simplicia esse possunt et sine forma. Multis id quod sine forma est sanctius, quasi tanto aut Spartanius aut Stoicius, quanto Christianius. Legimus, tamen, in libro primo Genesis, "Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas. Dixitque Deus : Fiat lux. Et facta est lux. Et vidit Deus lucem quod esset bona : et divisit lucem a tenebris." (Gen. 1:2-4)

Forma non est contra Deum, quod Deus forma fecit et creaturae suae formam dedit. Et non est forma sine arte, quod forma arte facienda est.

Sicut pueri picturas parentibus facere cupiunt, ita cupiditas naturalis Deum adorare omni arte. Cor inundans amore Deo orat picturis, verbis, musica, et omnibus quae ad Dominum offerre potest.